monumenta.ch > Augustinus > sectio > csg51.200 > sectio 6 > bnf18419.30 > Genesis, 2 > sectio 21 > sectio 34 > sectio 10 > 7 > 1 > 19 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 2, 2
MARULLI. Adsiduae contentiones erant: 'ego magis amo'; 'immo ego'. 'sine te vivere non possum'; 'immo ego sine te'. qui solet exitus esse certantium, iuravimus. respexistis nos, di, quos numquam violavimus. HISPONIS ROMANI. Difficile est, iudices, eorum secretorum causas reddere, quae amantibus etiam sine ratione iucunda sunt. Nec est, quod putetis de abdicatione hodie tantum illius agi: de spiritu agitur. scitis, quemadmodum suos amet: non magis sine patre vivere potest quam sine viro.